Schola Palatina (LN)
Schola Palatina quid sit
Condita eo consilio ut doctrinam veterum sapientium simul cum praeceptis Christianis recipiret, coleret ac longe lateque diffunderet, Schola Palatina locata in aedibus monasterii olim Cartusiensis ad Tres Saltus (It. Trisulti) annuum cursum scholasticum humaniorum disciplinarum et artium liberalium offert, ea vero ratione ut discipuli primum omnium linguas Latinam Graecamque quemadmodum secundum vel tertium sermonem patrium sibi comparent, ut facilius atque uberius celeberrimas paginas principalium scriptorum Latinorum et Graecorum evolvere valeant neque non ut ad medullam sapientiae magis magisque accedant, unde plurimae quaestiones solvendae ad hominum vitam pertinentes oriuntur: Quid est imprimis homo? Quid veritas? Quis est scopus vitae? Quae est dignitas hominum? Quomodo denique homo vitam beatam consequi potest?
Ratio docendi
His ergo praepositis, fores Scholae Palatinae panduntur ut discipuli inter decem et quindecim per annum in aedes illius olim monasterii Cartusiensis se conferant ibique vitam communem degant. In priore diei parte scholas frequentant, in altera tempus in studiis litterarum quibusdamque aliis muneribus vel ludis vel artibus conterunt. Verum enimvero scholae in quattuor modulos distribuuntur: 1.- Artis Latine et Graece loquendi ac scribendi, 2.- Rerum gestarum Romanorum, 3.- Litterarum ac cultus et humanitatis Romanorum, et 4.- Litterarum Christianorum.
Ubi sita sit
Ut iam supra dictum est, Schola Palatina in aedibus monasterii olim Cartusiensis ad Tres Saltus in regione Latii haud longe ab Urbe Romae sedem habet. Est igitur locus non solum amoenissimus quin etiam maximi momenti quod ad cultum et humanitatem pertinet, idoneus nempe ad artes liberales, studia litterarum vitamque spiritalem colendam.
Pretium cursus academici
Cursus dividitur duas in partes (primam m. Oct. – m. Jan., alteram m. Feb. – m. Jun), quarum singula pars constat:
- Pro cubiculo singulo € 1,000
- Pro victu et cibis € 1,000
- Pro libris et pagellis adhibendis € 290
- Pro scholis € 3,710
Sin autem quis discipulorum pretium integrum solvere nequit, partim pecunia, partim munere quodam suscipiendo, quo impleat reliquam partem, solvere poterit. Hoc diligentius tractatur cum singulis auxilium petentibus.
Quando incipiant scholae
Scholarum intium auspicatur Schola Palatina a. d. III non. Oct. anno MMXV, id est die Lunae 5 m. Oct., et concluditur cursus a. d. XV kal. Iul., id est die Veneris 17 m. Iun. anno insequenti. Attamen discipuli iam inde a kal. Oct., id est die Iovis 1 m. Oct. sedem Scholae Palatinae petere poterunt ut aedibus assuescant antequam prima schola teneatur.
Modulus inscriptionis
Discipuli qui nomen dare volunt, litteras electronicas mittant quibus contineatur:
- Nomen et cognomen
- Dies natalis et locus
- Studia hactenus peracta
- Quare velit Scholam Palatinam frequentare?
- Quae res ad studia pertinentes eius maxime intersunt?
- Photographema vultus
Litterae mitti debent ad inscriptionem electronicam: palatinaschola@gmail.com