Genera cursuum apud Scholam Palatinam (LN)
Genera cursuum apud Scholam Palatinam
Ex tribus cursuum generibus, quae quidem Schola Palatina offert, discipulus seligere potest:
Cursum trimestrem
Praesertim tironibus destinatum, in quo quidem tantummodo Latine docetur. Eo igitur in cursu discipulus inde ab elementis linguae Latinae incipit. Grammaticam, syntaxin plurimaque verba Latina discit, imprimis ex libris a Johanne Orbergio (Hans H. Ørberg) conscriptis, quibus index est Lingua Latina per se illustrata, praecipue ex Parte prima: Familia Romana, sed etiam ex commercio assiduo et cotidiano cum magistris ceterisque discipulis vel inter pocula vel in ludis. Scopus itaque in eo est ut scholis peractis discipulus sine multis difficultatibus prima opera Latina lectitare valeat itemque ut minus pendeat a lexicis neve interpretationibus, atque etiam ut tam in loquendo quam in scribendo mentem et animum Latine exprimere queat. Sane discipulus his tribus mensibus actis et post longam exercitationem colloquia Latina tenere et homines Latine loquentes intellegere poterit. Notandum: Discipuli ex provinciis, quae non in Europa sunt, minime egent venia commorandi ut eiusmodi cursui intersint, tantum eis sufficit validum syngraphum.
Cursum semestrem
Et tironibus et paulo provectioribus in lingua Latina iuvenibus destinatum, praesertim vero eis qui quidem diutius usum linguae excercere et in aliis operibus Latinis paulo difficilioribus incumbere desiderant. Illis autem scholis prioris cursus, videlicet trimestris, addetur alia elementorum linguae Graecae iuxta librum c. n. est Athenaze. Tunc discipulus pergit ad alia opera, quemadmodum Partem alteram operis Johannis Orbergii, quae intitulatur Roma Aeterna. Historiae igitur rerum gestarum ac litterarum antiquorum Romanorum scholas frequentat. Hic ergo poetas Latinos, sicut Vergilium, Ovidium, Horatium et Catullum, oratores veluti Ciceronem, historicos ut Titum Livium evolvet. Incohatur quoque cursus artium liberalium iuxta opera Cassiodori, Isidori Hispalensis et Alcuini Eboracensis. Notandum: Ad huiusmodi cursum frequentandum discipuli, qui ex provinciis haud Europaeis sunt, egent venia commorandi postulanda a Re publica Italica. Schola Palatina litteras discipulis praebere poterit, quibus veniam hanc impetrare possint.
Cursum annuum
Hic cursus anteriores continet, quam ob rem postquam discipulus iam adeptus est usum linguae Latinae, tunc ei praebentur scholae quae quidem magis ad usum linguae Graecae spectant, itemque cursui artium liberalium addentur scholae humaniorum disciplinarum, in quibus operam dat nunc praesertim auctoribus Christianis. Tertullianum, Lactantium, Hieronymum, Ambrosium, Augustinum, ac Mediaevales sicut Thomam Aquinatem, Bernardum Claraevallensem et cet. lectitat neque non eorum argumenta discutit et tractat. Comparat eorum doctrinam cum recentioribus auctoribus, quaerit responsa ulteriorum quaestionum ad intimum vitae hominum pertinentium. Discipulus vertit oculos et animum ad fontes et scaturigines cultus Occidentalis. In Sacris Scripturis indagat fundamenta fidei Christianorum, qui cultum Europaeum et Occidentalem in universum condiderunt. Philosophiae ac theologiae fundamenta simul cum doctrinis oeconomicis, politicis, historicis, humanioribus inde ab antiquitate usque ad tempora recentiora excutit et dialogum instituit cum ceteris discipulis ac magistris. Hoc itaque modo desideratur ut in fine anni academici discipulus ampliore conspectu consideret ac perpendat circumstantes res universas ut exinde, ubicumque sit et operam det, proposita atque incepta cunctis hominibus profutura ipse excogitet atque exsequi valeat. Hunc etenim retinemus esse optimum ac nobilem scopum humaniorum disciplinarum. Notandum: Itidem discipuli non Europaei egent venia commorandi ad hunc cursum frequentandum, quare Schola Palatina eis litteras praebere poterit.